monumenta.ch > Plinius > sectio 195

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 8, 195
{LXXIV} undulata vestis prima e lautissimis fuit; inde sororiculata defluxit. togas rasas Phryxianas Divi Augusti novissimis temporibus coepisse scribit Fenestella. crebrae papaveratae antiquiorem habent originem iam sub Lucili poeta in Torquato notatae. praetextae apud Etruscos originem invenere. trabeis usos accipio reges; pictae vestes iam apud Homerum sunt iis, et inde triumphales natae.